Canticum Canticorum*

Caput 7: Versus 4

Collum tuum.Id est, illi per quos vox exit, et esca in corpus trajicitur, qui suntturris,quia et exemplo vitae muniunt alias, et decorant. Ineboreenim candor notatur.Oculi tui.Qui arcana inspiciunt, ut possint in aperto proloqui, qui fluenta doctrinae auditoribus non cessant, sicut in civitateHesebon piscinaesemper aquis abundantes, copiose populo in introitu ipsius civitatis aquam ministrant. Et bene dicuntur aquae essein portacivitatis, quia nemo potest Ecclesiam ingredi, nisi prius aspersus aqua doctrinae et baptismi. Unde in introitu templi Salomonis erat mare aeneum, ubi sacerdotes intraturi lavabant manus et pedes.Piscinae.Continentes multas aquas sapientiae et doctrinae, ad potandum eos qui erunt incingulo moeroris,persequente Antichristo, quae piscinae sunt in illa plenaria introitione utriusque multiplicitatis, quae eritfilia multitudinis. Nasus.Cautissimi discretores boni et mali, sicut et per nares odor vel fetor discernitur, quos nulla fallit hypocrisis, et eminentissimum tenent locum.Sicut turris Libani.In monte idcirco ad speculandum ponitur, ut hostes, qui veniunt, longe videantur: sic praedicatoris vita semper in alto debet firma permanere, ut incursus malignorum longe prospiciat, ut culpam, priusquam veniat, deprehendat.Contra Damascum.Damascus metropolis Syriae, quae multa mala intulit Israeli, et etiam captivavit: per hanc omnis multitudo daemonum, vel nequam hominum signatur.
(* Traductions européennes)